Liber Deuteronomii*

Caput 14: Versus 9

Haec comedetis ex omnibus quae moventur in aquis.Per haec gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur.Quae habent pinnulas.Meditantes legem vitae sublimis et coelestis; quia ignorantia divinae legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitae coelestis.
(* Traductions européennes)